AT greco - Antico Testamento - Libri Storici - 1 Cronache - 21
1 Cronache
AT greco Torna al libro
Nova Vulgata
Nova Vulgata
1 Par21,1Consurrexit autem Satan contra Israel et incitavit David, ut numeraret Israel.
AT greco
21,2καὶ εἶπεν ὁ βασιλεὺς Δαυιδ πρὸς Ιωαβ καὶ πρὸς τοὺς ἄρχοντας τῆς δυνάμεως πορεύθητε ἀριθμήσατε τὸν Ισραηλ ἀπὸ Βηρσαβεε καὶ ἕως Δαν καὶ ἐνέγκατε πρός με καὶ γνώσομαι τὸν ἀριθμὸν αὐτῶν
Nova Vulgata
1 Par21,2Dixitque David ad Ioab et ad principes populi: «Ite et numerate Israel a Bersabee usque Dan et afferte mihi numerum, ut sciam».
AT greco
21,3καὶ εἶπεν Ιωαβ προσθείη κύριος ἐπὶ τὸν λαὸν αὐτοῦ ὡς αὐτοὶ ἑκατονταπλασίως καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ κυρίου μου τοῦ βασιλέως βλέποντες πάντες τῷ κυρίῳ μου παῖδες ἵνα τί ζητεῖ ὁ κύριός μου τοῦτο ἵνα μὴ γένηται εἰς ἁμαρτίαν τῷ Ισραηλ
Nova Vulgata
1 Par21,3Responditque Ioab: «Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt. Nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt? Quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israeli?».
AT greco
21,4τὸ δὲ ῥῆμα τοῦ βασιλέως ἐκραταιώθη ἐπὶ τῷ Ιωαβ καὶ ἐξῆλθεν Ιωαβ καὶ διῆλθεν ἐν παντὶ ὁρίῳ Ισραηλ καὶ ἦλθεν εἰς Ιερουσαλημ
Nova Vulgata
1 Par21,4Sed sermo regis magis praevaluit; egressusque est Ioab et circuivit universum Israel et reversus est Ierusalem.
AT greco
21,5καὶ ἔδωκεν Ιωαβ τὸν ἀριθμὸν τῆς ἐπισκέψεως τοῦ λαοῦ τῷ Δαυιδ καὶ ἦν πᾶς Ισραηλ χίλιαι χιλιάδες καὶ ἑκατὸν χιλιάδες ἀνδρῶν ἐσπασμένων μάχαιραν καὶ Ιουδας τετρακόσιαι καὶ ὀγδοήκοντα χιλιάδες ἀνδρῶν ἐσπασμένων μάχαιραν
Nova Vulgata
1 Par21,5Deditque David numerum census, et inventus est omnis Israel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium; de Iuda autem quadringenta septuaginta milia bellatorum;
AT greco
21,6καὶ τὸν Λευι καὶ τὸν Βενιαμιν οὐκ ἠρίθμησεν ἐν μέσῳ αὐτῶν ὅτι κατίσχυσεν λόγος τοῦ βασιλέως τὸν Ιωαβ
Nova Vulgata
1 Par21,6nam Levi et Beniamin non numeravit in medio eorum, eo quod invitus exequeretur regis imperium.
AT greco
21,8καὶ εἶπεν Δαυιδ πρὸς τὸν θεόν ἡμάρτηκα σφόδρα ὅτι ἐποίησα τὸ πρᾶγμα τοῦτο καὶ νῦν περίελε δὴ τὴν κακίαν παιδός σου ὅτι ἐματαιώθην σφόδρα
Nova Vulgata
1 Par21,8Dixitque David ad Deum: «Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi».
1 Par21,8Dixitque David ad Deum: «Peccavi nimis, ut hoc facerem; obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia valde insipienter egi».
AT greco
21,10πορεύου καὶ λάλησον πρὸς Δαυιδ λέγων οὕτως λέγει κύριος τρία αἴρω ἐγὼ ἐπὶ σέ ἔκλεξαι σεαυτῷ ἓν ἐξ αὐτῶν καὶ ποιήσω σοι
Nova Vulgata
1 Par21,10«Vade et loquere ad David et dic: Haec dicit Dominus: Trium tibi optionem do: unum, quod volueris, elige, et faciam tibi».
Nova Vulgata
1 Par21,11Cumque venisset Gad ad David, dixit ei: «Haec dicit Dominus: Elige, quod volueris:
AT greco
21,12ἢ τρία ἔτη λιμοῦ ἢ τρεῖς μῆνας φεύγειν σε ἐκ προσώπου ἐχθρῶν σου καὶ μάχαιραν ἐχθρῶν σου τοῦ ἐξολεθρεῦσαι ἢ τρεῖς ἡμέρας ῥομφαίαν κυρίου καὶ θάνατον ἐν τῇ γῇ καὶ ἄγγελος κυρίου ἐξολεθρεύων ἐν πάσῃ κληρονομίᾳ Ισραηλ καὶ νῦν ἰδὲ τί ἀποκριθῶ τῷ ἀποστείλαντί με λόγον
Nova Vulgata
1 Paraut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me».
AT greco
21,13καὶ εἶπεν Δαυιδ πρὸς Γαδ στενά μοι καὶ τὰ τρία σφόδρα ἐμπεσοῦμαι δὴ εἰς χεῖρας κυρίου ὅτι πολλοὶ οἱ οἰκτιρμοὶ αὐτοῦ σφόδρα καὶ εἰς χεῖρας ἀνθρώπων οὐ μὴ ἐμπέσω
Nova Vulgata
1 Par21,13Et dixit David ad Gad: «Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum».
1 Par21,13Et dixit David ad Gad: «Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum».
Nova Vulgata
1 Par21,14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum.
1 Par21,14Misit ergo Dominus pestilentiam in Israel, et ceciderunt de Israel septuaginta milia virorum.
AT greco
21,15καὶ ἀπέστειλεν ὁ θεὸς ἄγγελον εἰς Ιερουσαλημ τοῦ ἐξολεθρεῦσαι αὐτήν καὶ ὡς ἐξωλέθρευσεν εἶδεν κύριος καὶ μετεμελήθη ἐπὶ τῇ κακίᾳ καὶ εἶπεν τῷ ἀγγέλῳ τῷ ἐξολεθρεύοντι ἱκανούσθω σοι ἄνες τὴν χεῖρά σου καὶ ὁ ἄγγελος κυρίου ἑστὼς ἐν τῷ ἅλῳ Ορνα τοῦ Ιεβουσαίου
Nova Vulgata
1 Par21,15Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: «Sufficit, iam cesset manus tua».
Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei.
Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei.
AT greco
21,16καὶ ἐπῆρεν Δαυιδ τοὺς ὀφθαλμοὺς αὐτοῦ καὶ εἶδεν τὸν ἄγγελον κυρίου ἑστῶτα ἀνὰ μέσον τῆς γῆς καὶ ἀνὰ μέσον τοῦ οὐρανοῦ καὶ ἡ ῥομφαία αὐτοῦ ἐσπασμένη ἐν τῇ χειρὶ αὐτοῦ ἐκτεταμένη ἐπὶ Ιερουσαλημ καὶ ἔπεσεν Δαυιδ καὶ οἱ πρεσβύτεροι περιβεβλημένοι ἐν σάκκοις ἐπὶ πρόσωπον αὐτῶν
Nova Vulgata
1 Par21,16Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram.
AT greco
21,17καὶ εἶπεν Δαυιδ πρὸς τὸν θεόν οὐκ ἐγὼ εἶπα τοῦ ἀριθμῆσαι ἐν τῷ λαῷ καὶ ἐγώ εἰμι ὁ ἁμαρτών κακοποιῶν ἐκακοποίησα καὶ ταῦτα τὰ πρόβατα τί ἐποίησαν κύριε ὁ θεός γενηθήτω ἡ χείρ σου ἐν ἐμοὶ καὶ ἐν τῷ οἴκῳ τοῦ πατρός μου καὶ μὴ ἐν τῷ λαῷ σου εἰς ἀπώλειαν κύριε
Nova Vulgata
1 Par21,17Dixitque David ad Deum: «Nonne ego sum, qui iussi, ut numeraretur populus? Ego qui peccavi, ego qui malum feci; iste grex quid commeruit? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me et in domum patris mei; populus autem tuus non percutiatur».
AT greco
21,18καὶ ἄγγελος κυρίου εἶπεν τῷ Γαδ τοῦ εἰπεῖν πρὸς Δαυιδ ἵνα ἀναβῇ τοῦ στῆσαι θυσιαστήριον τῷ κυρίῳ ἐν ἅλῳ Ορνα τοῦ Ιεβουσαίου
Nova Vulgata
1 Par21,18Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei.
Nova Vulgata
1 Par21,19Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex nomine Domini.
AT greco
21,20καὶ ἐπέστρεψεν Ορνα καὶ εἶδεν τὸν βασιλέα καὶ τέσσαρες υἱοὶ αὐτοῦ μετ’ αὐτοῦ μεθαχαβιν καὶ Ορνα ἦν ἀλοῶν πυρούς
Nova Vulgata
1 Par21,20Porro Ornan, cum conversus vidisset angelum, quattuorque filii eius cum eo absconderunt se; nam eo tempore terebat in area triticum.
AT greco
21,21καὶ ἦλθεν Δαυιδ πρὸς Ορναν καὶ Ορνα ἐξῆλθεν ἐκ τῆς ἅλω καὶ προσεκύνησεν τῷ Δαυιδ τῷ προσώπῳ ἐπὶ τὴν γῆν
Nova Vulgata
1 Par21,21Igitur, cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area et adoravit illum pronus in terram.
AT greco
21,22καὶ εἶπεν Δαυιδ πρὸς Ορνα δός μοι τὸν τόπον σου τῆς ἅλω καὶ οἰκοδομήσω ἐπ’ αὐτῷ θυσιαστήριον τῷ κυρίῳ ἐν ἀργυρίῳ ἀξίῳ δός μοι αὐτόν καὶ παύσεται ἡ πληγὴ ἐκ τοῦ λαοῦ
Nova Vulgata
1 Par21,22Dixitque ei David: «Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino, ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo».
AT greco
21,23καὶ εἶπεν Ορνα πρὸς Δαυιδ λαβὲ σεαυτῷ καὶ ποιησάτω ὁ κύριός μου ὁ βασιλεὺς τὸ ἀγαθὸν ἐναντίον αὐτοῦ ἰδὲ δέδωκα τοὺς μόσχους εἰς ὁλοκαύτωσιν καὶ τὸ ἄροτρον καὶ τὰς ἁμάξας εἰς ξύλα καὶ τὸν σῖτον εἰς θυσίαν τὰ πάντα δέδωκα
Nova Vulgata
1 Par21,23Dixit autem Ornan ad David: «Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo».
AT greco
21,24καὶ εἶπεν ὁ βασιλεὺς Δαυιδ τῷ Ορνα οὐχί ὅτι ἀγοράζων ἀγοράζω ἐν ἀργυρίῳ ἀξίῳ ὅτι οὐ μὴ λάβω ἅ ἐστίν σοι κυρίῳ τοῦ ἀνενέγκαι ὁλοκαύτωσιν δωρεὰν κυρίῳ
Nova Vulgata
1 Par21,24Dixitque ei rex David: «Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita».
AT greco
21,26καὶ ᾠκοδόμησεν Δαυιδ ἐκεῖ θυσιαστήριον κυρίῳ καὶ ἀνήνεγκεν ὁλοκαυτώματα καὶ σωτηρίου καὶ ἐβόησεν πρὸς κύριον καὶ ἐπήκουσεν αὐτῷ ἐν πυρὶ ἐκ τοῦ οὐρανοῦ ἐπὶ τὸ θυσιαστήριον τῆς ὁλοκαυτώσεως καὶ κατανάλωσεν τὴν ὁλοκαύτωσιν
Nova Vulgata
1 Par21,26et aedificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum. Et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti,
AT greco
21,28ἐν τῷ καιρῷ ἐκείνῳ ἐν τῷ ἰδεῖν τὸν Δαυιδ ὅτι ἐπήκουσεν αὐτῷ κύριος ἐν τῷ ἅλῳ Ορνα τοῦ Ιεβουσαίου καὶ ἐθυσίασεν ἐκεῖ
Nova Vulgata
1 Par21,28In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas.
1 Par21,28In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas.
AT greco
21,29καὶ σκηνὴ κυρίου ἣν ἐποίησεν Μωυσῆς ἐν τῇ ἐρήμῳ καὶ θυσιαστήριον τῶν ὁλοκαυτωμάτων ἐν τῷ καιρῷ ἐκείνῳ ἐν Βαμα ἐν Γαβαων
Nova Vulgata
1 Par21,29Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon;
AT greco
21,30καὶ οὐκ ἠδύνατο Δαυιδ τοῦ πορευθῆναι ἔμπροσθεν αὐτοῦ τοῦ ζητῆσαι τὸν θεόν ὅτι κατέσπευσεν ἀπὸ προσώπου τῆς ῥομφαίας ἀγγέλου κυρίου
Nova Vulgata
1 Par21,30et non praevaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini.