Dimensioni del testo

Carattere

Tema

Evidenzia versetti con note

Stai leggendo

EBRAICO

AT ebraico

Capitoli
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
BibbiaEDU-logo

AT ebraico - Antico Testamento - Altri scritti - Proverbi - 12

Proverbi

AT ebraico Torna al libro

Nova Vulgata

AT ebraico 12 12,1 אֹהֵ֣ב מ֭וּסָר אֹ֣הֵֽב דָּ֑עַת וְשֹׂנֵ֖א תוֹכַ֣חַת בָּֽעַר׃
Nova Vulgata
Prv12,1Qui diligit disciplinam, diligit scientiam;

qui autem odit increpationes, insipiens est.
AT ebraico 12,2 ט֗וֹב יָפִ֣יק רָ֭צוֹן מֵיְהוָ֑ה וְאִ֖ישׁ מְזִמּ֣וֹת יַרְשִֽׁיעַ׃
Nova Vulgata
Prv12,2Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino,

virum autem versutum ipse condemnabit.
AT ebraico 12,3 לֹא־יִכּ֣וֹן אָדָ֣ם בְּרֶ֑שַׁע וְשֹׁ֥רֶשׁ צַ֝דִּיקִ֗ים בַּל־יִמּֽוֹט׃
Nova Vulgata
Prv12,3Non roborabitur homo ex impietate,

et radix iustorum non commovebitur.
AT ebraico 12,4 אֵֽשֶׁת־חַ֭יִל עֲטֶ֣רֶת בַּעְלָ֑הּ וּכְרָקָ֖ב בְּעַצְמוֹתָ֣יו מְבִישָֽׁה׃
Nova Vulgata
Prv12,4Mulier diligens corona est viro suo,

et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
AT ebraico 12,5 מַחְשְׁב֣וֹת צַדִּיקִ֣ים מִשְׁפָּ֑ט תַּחְבֻּל֖וֹת רְשָׁעִ֣ים מִרְמָֽה׃
Nova Vulgata
Prv12,5Cogitationes iustorum iudicia,

et consilia impiorum fraudulentia.
AT ebraico 12,6 דִּבְרֵ֣י רְשָׁעִ֣ים אֱרָב־דָּ֑ם וּפִ֥י יְ֝שָׁרִ֗ים יַצִּילֵֽם׃
Nova Vulgata
Prv12,6Verba impiorum insidiantur sanguini,

os iustorum liberabit eos.
AT ebraico 12,7 הָפ֣וֹךְ רְשָׁעִ֣ים וְאֵינָ֑ם וּבֵ֖ית צַדִּיקִ֣ים יַעֲמֹֽד׃
Nova Vulgata
Prv12,7Subvertuntur impii et iam non sunt,

domus autem iustorum permanebit.
AT ebraico 12,8 לְֽפִי־שִׂ֭כְלוֹ יְהֻלַּל־אִ֑ישׁ וְנַעֲוֵה־לֵ֝֗ב יִהְיֶ֥ה לָבֽוּז׃
Nova Vulgata
Prv12,8Ad doctrinam suam laudabitur vir;

qui autem perversus corde est, patebit contemptui.
AT ebraico 12,9 ט֣וֹב נִ֭קְלֶה וְעֶ֣בֶד ל֑וֹ מִ֝מְּתַכַּבֵּ֗ד וַחֲסַר־לָֽחֶם׃
Nova Vulgata
PrvMelior est pauper, qui ministrat sibi,

quam gloriosus et indigens pane.
9 Qui ministrat sibi – Lege cum Gr et Syr ōbēd, prtc; TM ebed
AT ebraico 12,10 יוֹדֵ֣עַ צַ֭דִּיק נֶ֣פֶשׁ בְּהֶמְתּ֑וֹ וְֽרַחֲמֵ֥י רְ֝שָׁעִ֗ים אַכְזָרִֽי׃
Nova Vulgata
Prv12,10Curat iustus iumentorum suorum animas,

viscera autem impiorum crudelia.
AT ebraico 12,11 עֹבֵ֣ד אַ֭דְמָתוֹ יִֽשְׂבַּֽע־לָ֑חֶם וּמְרַדֵּ֖ף רֵיקִ֣ים חֲסַר־לֵֽב׃
Nova Vulgata
Prv12,11Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;

qui autem sectatur vana, vecors est.
AT ebraico 12,12 חָמַ֣ד רָ֭שָׁע מְצ֣וֹד רָעִ֑ים וְשֹׁ֖רֶשׁ צַדִּיקִ֣ים יִתֵּֽן׃
Nova Vulgata
Prv12,12Desiderat impius laqueum pessimorum,

radix autem iustorum proficiet.
AT ebraico 12,13 בְּפֶ֣שַׁע שְׂ֭פָתַיִם מוֹקֵ֣שׁ רָ֑ע וַיֵּצֵ֖א מִצָּרָ֣ה צַדִּֽיק׃
Nova Vulgata
PrvPropter peccata labiorum irretitur malus,

effugiet autem iustus de angustia.
13 Irretitur – Lege cum Gr nôqaš; TM «tendiculum»
AT ebraico 12,14 מִפְּרִ֣י פִי־אִ֭ישׁ יִשְׂבַּע־ט֑וֹב וּגְמ֥וּל יְדֵי־אָ֝דָ֗ם ישוב יָשִׁ֥יב לֽוֹ׃
Nova Vulgata
Prv12,14De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis,

et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
AT ebraico 12,15 דֶּ֣רֶךְ אֱ֭וִיל יָשָׁ֣ר בְּעֵינָ֑יו וְשֹׁמֵ֖עַ לְעֵצָ֣ה חָכָֽם׃
Nova Vulgata
Prv12,15Via stulti recta in oculis eius;

qui autem sapiens est, audit consilia.
AT ebraico 12,16 אֱוִ֗יל בַּ֭יּוֹם יִוָּדַ֣ע כַּעְס֑וֹ וְכֹסֶ֖ה קָל֣וֹן עָרֽוּם׃
Nova Vulgata
Prv12,16Fatuus statim indicat iram suam,

dissimulat autem iniuriam callidus.
AT ebraico 12,17 יָפִ֣יחַ אֱ֭מוּנָה יַגִּ֣יד צֶ֑דֶק וְעֵ֖ד שְׁקָרִ֣ים מִרְמָֽה׃
Nova Vulgata
Prv12,17Qui spirat veritatem, index iustitiae est,

testis autem mendax, fraudulentiae.
AT ebraico 12,18 יֵ֣שׁ בּ֭וֹטֶה‪C,c‬ כְּמַדְקְר֣וֹת חָ֑רֶב וּלְשׁ֖וֹן חֲכָמִ֣ים מַרְפֵּֽא׃
Nova Vulgata
Prv12,18Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit,

lingua autem sapientium sanitas est.
AT ebraico 12,19 שְֽׂפַת־אֱ֭מֶת תִּכּ֣וֹן לָעַ֑ד וְעַד־אַ֝רְגִּ֗יעָה לְשׁ֣וֹן שָֽׁקֶר׃
Nova Vulgata
Prv12,19Labium veritatis firmum erit in perpetuum,

ad momentum autem lingua mendacii.
AT ebraico 12,20 מִ֭רְמָה בְּלֶב־חֹ֣רְשֵׁי רָ֑ע וּֽלְיֹעֲצֵ֖י שָׁל֣וֹם שִׂמְחָֽה׃
Nova Vulgata
Prv12,20Dolus in corde cogitantium mala;

qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
AT ebraico 12,21 לֹא־יְאֻנֶּ֣ה לַצַּדִּ֣יק כָּל־אָ֑וֶן וּ֝רְשָׁעִ֗ים מָ֣לְאוּ רָֽע׃
Nova Vulgata
Prv12,21Nulla calamitas obveniet iusto,

impii autem replebuntur malo.
AT ebraico 12,22 תּוֹעֲבַ֣ת יְ֭הוָה שִׂפְתֵי־שָׁ֑קֶר וְעֹשֵׂ֖י אֱמוּנָ֣ה רְצוֹנֽוֹ׃
Nova Vulgata
Prv12,22Abominatio est Domino labia mendacia,

qui autem fideliter agunt, placent ei.
AT ebraico 12,23 אָדָ֣ם עָ֭רוּם כֹּ֣סֶה דָּ֑עַת וְלֵ֥ב כְּ֝סִילִ֗ים יִקְרָ֥א אִוֶּֽלֶת׃
Nova Vulgata
Prv12,23Homo versutus celat scientiam,

et cor insipientium provocat stultitiam.
AT ebraico 12,24 יַד־חָרוּצִ֥ים תִּמְשׁ֑וֹל ו֝רְמִיָּ֗ה תִּהְיֶ֥ה לָמַֽס׃
Nova Vulgata
Prv12,24Manus fortium dominabitur,

quae autem remissa est, tributis serviet.
AT ebraico 12,25 דְּאָגָ֣ה בְלֶב־אִ֣ישׁ יַשְׁחֶ֑נָּה וְדָבָ֖ר ט֣וֹב יְשַׂמְּחֶֽנָּה׃
Nova Vulgata
Prv12,25Maeror in corde viri humiliabit illum,

et sermo bonus laetificabit eum.
AT ebraico 12,26 יָתֵ֣ר מֵרֵעֵ֣הוּ צַדִּ֑יק וְדֶ֖רֶךְ רְשָׁעִ֣ים תַּתְעֵֽם׃
Nova Vulgata
PrvIn rectum ducit amicum iustus,

iter autem impiorum decipiet eos.
26 In rectum ducit – Lege ar, scriptio defectiva imperfecti, ut e. g. in 1Sam 18,20.26
AT ebraico 12,27 לֹא־יַחֲרֹ֣ךְ רְמִיָּ֣ה צֵיד֑וֹ וְהוֹן־אָדָ֖ם יָקָ֣ר חָרֽוּץ׃
Nova Vulgata
PrvNon assabit ignavia praedam suam,

sed substantia pretiosa erit viro industrio.
27 Pretiosa erit viro – Lege cum Gr
AT ebraico 12,28 בְּאֹֽרַח־צְדָקָ֥ה חַיִּ֑ים וְדֶ֖רֶךְ נְתִיבָ֣ה אַל־מָֽוֶת׃
Nova Vulgata
Prv12,28In semita iustitiae vita,

est autem etiam iter apertum ad mortem.